- ORORICIUS
- ORORICIUSRex Methiae, cuius uxorem Dermitius Rex Lageniae cum per vim abripuisset, omnibus Hiberniae Regnis finis impositus est. Sub Henrico enim II. Angliae Rege Hibernia in quamplurima adhuc Regna, quatuor inprimis haec, Ultoniam, Lageniam, Momoniam et Conachtiam, divisa erat, inter quorum Reges plerumque potentior Hiberniae Monarcham se nominabat, quemadmodum etiam in Heptarchia Saxonum, in Anglia, factum esse, constat. Monarchiâ igitur ad Rodericum Regem Conachtiae delatâ, Ororicius apud eum de iniuria conquestus, raptorem Dermitium accusavit eiusque imploravit auxilium. Hinc bellum, in quo Dermitius inferior ad Angliae Regem praefatumconfugit, a quo etiam susceptus et bonam spem habere iussus est; videbat enim Hiberniam internis dissidiis laborantem facile sub potestatem iri redactum. Nec fefellit augurium: exercitu enim comparatô Richardum Stranckboum Comitem Pembrokiae, in Hiberniam misit, qui Wexfordiâ occupatâ, et Dublinô Dermitii proditione captô, Waterfordiam quoque tandem expugnavit, ficque omnes Hibernorum Regulos Regi suo subiecit, qui Dominus Hiberniae ab eo tempore voluit vocari, Hornius Orb. Imper. p. 204. 205.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.